

Liber Leviticus*
Caput 6: Versus 17
Sicut pro peccato.Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animae habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynae et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiae, conjunguntur.